‏ 2 Kings 13

. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiae armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum praecipit praeliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittae sunt verba quae doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus. . ID. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat. ID. Lumine scientiae suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere. ID. Praedicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam praetendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: I Tim. 6.. ID. Doctoribus praecipitur jaculo praedicationis terram, etc., RAB. Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum. . .
Copyright information for VulgGlossa