‏ 2 Kings 3

RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur. . RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quaerit. Quae absque pluvia et vento aqua replentur; quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: etc. I Joan. 2.. Unde: Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices . ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis praedicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem. RAB. Civitas, saecularis est prudentia, in qua philosophi et haeretici confidunt, haec per praedicatores subvertitur. ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis aeterni. Fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticae et philosophicae anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsae rationes, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant. . .
Copyright information for VulgGlossa