2 Kings 6
. RAB. Cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet; unde: Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna caeduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quae ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quae mala commiserunt, sed etiam quae ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisaeus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriae infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit. . ID. Qui in nequitiae armis confidens, Christi famulis insidias praeparat, nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit. etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, poenas verentur corporales. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. ID. Valde necesse est ut Elisaeus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur. . ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiae et malitiae obturetur, et oculus sanae fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisaeus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis praeparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excaecavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque praecepit ita: Luc. 6.. . RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judaei et haeretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: etc. Modius similae perfecta est mensura divinae sapientiae quae est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae, id est in praedicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut praedicatio perfecte compleatur. etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie poena, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quaerit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur. . .