2 Samuel 13
. Est quod ad sorbendum aptum est. . RAB. Incestus Amnon majoris filii David in sorore sua Thamar et parricidium Absalon in Amnon fratre, monet nos ut semper caute agamus, ne vitia in nobis dominentur; et princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet nos imparatos inveniens de improviso trucidet. Absalon enim vel interpretatur, Amnon Thamar Qui enim membra sua donat libidini, et servit iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostendat, et prospera pro talibus factis promittat. Necesse est enim ut cito ad poenitentiam redeamus, ne forte diabolus per malignos spiritus in necem nostram conspiret, et morti perpetuae tradat. etc. Et nos admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit. . Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebraei David in praelio cepisse, et caesarie et unguibus praecisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom. . In Hebraeo, Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.