2 Samuel 23
HIERON. Novissima sunt, quia post psalterium, et caetera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: RAB. Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in aeternum. Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit. . Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre coelestis gratiae irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat. . RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quaecunque faciet prosperabuntur. . Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confoditur, ejusque opera aeternis ignibus digna, ad nihilum redigentur. ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus aequabitur Domino in filiis Dei? De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimaeae, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Israelitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus haereret in dextera. Israelitae vero videntes Palaestinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Israelitis famosa victoria. Tertius fuit Semaeias filius Heli, qui in loco maxillae cum Hebraei fugerent, exercitus Palaestinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium praeferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit daemonum. ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo. . Audiens. etc. Meditans sive loquens. Montanus, qui gestat personam Christi sive praedicatorum ejus. RAB. Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesiae stans infirmos velut hordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis incontinentibus quasi legentes gladio oris contra luxuriam defendit. Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeae nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebraei autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviae, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in praeliis Philisthinorum. Cui sententiae congruere videtur quod sequitur: etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam suae reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit. . Exemplum fortitudinis et constantiae militibus praebuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret. Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum praevidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem aeternum qui non periculis quaeritur alienis, sed aliena pericula abluit. . Intelligi volunt sapientiam, humilitatem et fortitudinem, David enim sedit sapientissimus: ipse ligni vermiculus, id est, humilis octingentos interfecit velut fortis; ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit. Qui erat magister id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur et quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim interpretatur. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coaequata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum caeteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur Christum significat, qui Ecclesiam aedificat. Unde Paulus: Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebraeus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: quod impletum est in medio cisternae; quod impletum est in eo quod ait Imitatorem scilicet Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia praeceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiae ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit. . Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asael, Eleanam et caeteri. . Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur: etc. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.