‏ 2 Samuel 3

RAB. in lib. Reg. Domus David coelestis Jerusalem, etc., usque ad et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur. Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spiritali conjugio Christi et Ecclesiae per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur. . RAB. Haec est Michol, quae sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Haec in partu dicitur occubuisse, unde in sequentibus scriptum est: quia in ipso partu occubuit. . ID. Abner hortatur universum Israel, etc., usque ad et fidem Christi ubique persecuti sunt. . Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, leprae plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Matth. 26.. Haeretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi. . Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quae nunc dicimus dedicata.
Copyright information for VulgGlossa