‏ 2 Samuel 5

RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur. . ID. Prophetae, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judaeis, post in gentibus principatum sumpsit. ID. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur? etc., usque ad qui ex quaterdenis constat, temporum et rerum perfectionem significat. Tradunt Hebraei quod Sem filius Noe, quem dicunt Melchisedech, condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusaei, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quae postea ab Aelio Adriano vocata est Aelia. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut caecos et claudos arbitraris et triumphare putas. RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quae merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisaeis, qui caeci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt. Id est rectorum. Fistulas appellat aquae ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem. Falsam scientiam seu haereticorum dogmata figurant, quae Dominus per Joab, id est, praedicatores destruit. Jebusaeus conculcans, haec est gentilitas, quae ante fidem praecepta Dei conculcabat. Item Jebusaeus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro. . Hiram vivens excelse, haec est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptae, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratae, sic domus David, id est Ecclesia Christi aedificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Israel, id est, videntes Deum. RAB. Haereticorum ecclesias quae sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figurae transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit. . Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judaeis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans. . Interpretatur Potest dici sic locus vocatus, quia Philisthiim reliquerunt idola sua in loco ubi divisi sunt. . In Hebraeo id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quae flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitae eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit praedicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthaei intelligibiles superantur. . .
Copyright information for VulgGlossa