‏ 2 Samuel 8

Quinque civitates erant Philisthinorum quae Israelem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: etc. I Paral. 18. Christus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terrae apparerent aequales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quae nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur et Syriam Damasci et caeteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phoenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillae Abrahae filius dicitur, et interpretatur Syria vero vel quae enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat. . Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiae nitore splendentes; alios quasi aes, praedicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant. . HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia caesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit. . Vicem regis agebat, cujus judicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verbo describebat. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda. RAB. Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur et quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem. .