Acts 18
. BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judaeos Roma expulit. ID. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur aedificant, etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit. . CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis. Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiae sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretae episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte praedicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret. . Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Graeco: etc. . RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judaeorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum. . ID. Caesarea metropolis est Cappadociae. Nondum enim in Syriam Phoenicis venerat. . Alia translatio: per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: I Cor. 3., etc. .