‏ Acts 22

. BED. Natus in oppido Galilaeae Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. In Graeco: secundum illud: Rom. 10.. . RAB. Quaedam exemplaria habent: ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatum esse. . ID. Intellexerunt, sed solum sonum vocis Pauli, vel ejus qui Paulo loquebatur. ID. Exemplum humilitatis, contra doctores non disputandi, nec de nobis praesumendi, quasi a Deo simus edocti. . ID. Duo erant in oculis Pauli, excaecatio et illuminatio: et ideo merito credidit. ID. Conveniens ordo: primo, praeordinatus in praescientia Dei; deinde cognoscit veritatem, videt Justum, audit ex ore ipsius; postea fit testis eorum quae cognovit, vidit, audivit. . Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus. . Confitendo quod consensit, notat quia non occidit, nisi caedens accipiatur pro occidens, vel occidere curans. . Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam. Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicae administrationem. Non enim tribunus civitatis Romanae civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat. . .
Copyright information for VulgGlossa