Acts 24
. RAB. Cujus filius demonstror, non ut in aliis codicibus habetur. . ID. Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia praedicavi quod et ipsi credunt. . ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus. . etc., ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberae custodiae, prae timore Dei et spe pecuniae. . ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judaeis gratiam praestiterit.