Acts 25
etc. RAB. Palaestinae provinciam intellige, sicut Palaestinae praesides alii semper aliis succedentes a Romanis mittebantur. . etc. ID. His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant. RAB. Amborum, id est Pauli et Judaeorum legem vocabat superstitionem. . ID. Id est multa turba ambiente eos, vel cum multo desiderio Paulum audiendi. Pro ambitione in Graeco ponitur phantasia, id est multiplex apparatus et pompa regalis officii: qua illam ambiente undique stipabatur. . .