Deuteronomy 32
In principio maxima elementa in testimonium vocat, ut si mandata neglexerint, eorum testimonio convictos puniat. Hebraice id est coeli, quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus. RAB. Audiant coeli allegoriam, terra historiam. etc. Quidam coelum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: Psal. 103., cum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiae. Doctrinam legis pluviae et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Haec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiae: Isa. 55.. Demonstrat quae sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium praedicare: quod qui audit et facit, fructum vitae possidebit. Unde: Gen. 2., quod est redemptio humani generis, quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit. . etc. AUG., quaest. 55. LXX: Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Quia non ex fide. enim In fidelibus autem dicitur: De qua in Evangelio: Matth. 12.. Et alibi: Luc. 3.? etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Praeposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de coelo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Exod. 32.. Doctorem legis et praedicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris. etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Israel haereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt. Cum Deus universas gentes creavit, solos Israelitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo praecepta sua docuit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis praedam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo praecessit; unde: Matth. 24.. Super coelos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiae videt, et pennis amoris pertrahit ad littus aeternae securitatis. Unde: Joan. 12.. etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiae sustentat. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit. Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus. Haereticorum tot domini sunt, quot errores colunt. Palaestinam, quae montuosa; Aegyptus plana et depressa. Ecclesiam, quae virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. GREG., hom. 26 in Evang. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat. Basan regio est quae pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant. Qui poenitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis poenitere. Unde: Psal. 50.. Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant poenitentiae opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta. Corporis Christi; unde: etc. Joan. 12.. etc. Sicut Judaei incrassati beneficiis, idololatrae facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt. Alii fiunt haeretici, alii idololatrae, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt. Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum coluerunt. . etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Psal. 50.. Item: etc. Psal. 88. etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes. . etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: etc. His flagella in hac vita inchoant, et in aeternum permanebunt; unde Moyses: De praesenti enim percussione dicitur: Jer. 15.; de aeterna sequitur: Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in aeternis suppliciis consummatur. Alii: id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiae carnalis, quae sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi. . Quae juxta viam commedere sementem. etc. Trahunt bestiae et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient. Corpus ignis aeterni torquebit exustio, et mentem angustiae magnitudo; unde: Isa. 56.. Nulli scilicet aetati parcetur, quia omnes idololatria maculavit. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: etc. Psal. 51. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam. . Tantum ostendit timorem Judaicae gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit coelum et terram. etc. Haereticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Saepe Jerusalem Sodomae et Gomorrhae comparatur; unde: Isa. 1.. Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt Quasi intra se retinent venenum malitiae, ne salutis et correctionis medicinam suscipiant. Haeretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant, ut incautos laedant. . etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Rom. 12. secundum merita. Quasi, Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: Exod. 32. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si aeternitati comparatur. Secundum historiam Judaeorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt. Discernendo a malis, secundum illud: Psal. 42.. Eccle. 9.. Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel saeculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore. . etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel haeresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit. Alia editio: In coelum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam aeternitatis suae super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et aeternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia Dan. 7.. . Daemones, de quibus ait Job: Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quae daemonibus quoque posset sufficere. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquae mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur. . Abarim interpretatur Nebo Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu praevidit, et in lege praedixit Christi gratiam futuram, sed praesentem non vidit eum. Unde: Matth. 13.. . .