‏ Ecclesiastes 3

HIER. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur. etc. ID. Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem. etc. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiae dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea aedificaret atque plantaret Jerem. 1.. etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiae displicens, magis placuit Deo. etc. HIER. Miror, etc., usque ad et ad poenitentiam vocat. Tempus amplexandi sapientiam, et contemplationi strictius inhaerendi; et tempus longe fieri a complexu, scilicet sapientiae, ut curae temporis, et his sine quibus vivere non possumus, serviamus. . HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola haec tam vilis et tam facilis, ut praeceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Disciplina Pythagorae est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui. Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, I Cor. 13., etc. Tempus erit diligendi praesentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus. Modo, non agentibus poenitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Israel salvus fiet; ne sis securus, accipe armaturam Dei. . etc. HIER. Dicitur quod propterea Deus, etc., usque ad usque ad finem saeculi fecerit crescere, manere et mutari. . HIERON. Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc: etc., Multae enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob. etc. ID. Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunae vices, terrae et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et haec idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala. . ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., ID. Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis. . ID. Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiae certus assertor sit. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et saepe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quae in mundo futura sunt postea.
Copyright information for VulgGlossa