Ecclesiastes 5
Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in coelo, et tu in terra. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in aenigmate, quasi per somnum, aestimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus. HIER. Melius est non promittere, etc., Sicut Judaei qui dixerunt: Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuae peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum. Quasi, etc., quia haec vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quae sunt falsa; sic et excusatio tua. Ac si dicat: quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. tamen etc. etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, . HIER. Divitem avarum, etc., usque ad quoniam ipsi Deum videbunt. Possumus haec de philosophis, etc., usque ad cum scriptum sit: etc. . etc. Melius dicit esse, etc., usque ad quam inspirat Dei gratia in adjuvando bona opera. . .