Ecclesiastes 6
Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget. HIER. Potest hoc de populo Israel accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, saepe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat. . hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. ID. Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: . ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex praescientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causae ante praecedunt quare unumquodque sit factum. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.