Esther 7
etc. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad poenam secessit. In Evangelio enim prandium et coena memorantur. Prandium praesens tempus Ecclesiae designat, coena autem aeternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum laetantur boni. Aman, namque quia vestem dignam convivio non habuit, extra projici meruit. . Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quaeruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur. Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judaeorum praedixerunt, unde Moyses: Et in Evangelio: Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quae ad custodiam vitae data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur. .