Esther 9
. Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: unde legitur alibi: Non solum alios operarios iniquitatis, qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum, Spiritus sancti divina sententia damnandos judicat, sed etiam carnales Judaeos decalogi transgressores, crucis Christi reatum, quem ex perfidia contraxerunt, in inferni civitatibus sensuros. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegoriae servire cogimus. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historia. Historicum oportet rei gestae veram seriem exponere, nec citra subsistere, nec ultra procedere: allegoricum interpretem, egregias partes, in spirituali sensu convenientes eligere. . Omnes, qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt, et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit, spiritualiter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur. Notandum quod quidam Judaeorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum aeternae quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: etc. Nam quarta decima, quae bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat. . etc. Sors in urnam missa, dispositionem cujuslibet rei in hominis mente significat, cujus eventum non humanum, sed divinum regit arbitrium, unde Salomon: . Quia quies animarum et resurrectio corporum merito firmiter a fidelibus custoditur et celebratur: vel, quia quietis animarum et resurrectionis corporum merito feriatio a fidelibus custoditur et celebratur. . .