‏ Exodus 11

. etc. AUG., quaest. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitae carnalis inhaerentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur. etc. Qui scilicet habitabant cum Hebraeis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis laesi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebraei ab eis. . etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Aegyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quae ascripta est in coelis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Aegyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Aegyptiorum quod [qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab haedis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Aegypto posita est: si appropinquare coepit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelae similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiae spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiae tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post haec voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque coerceat; et simul ignem poenitentiae, ut dicat: Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia et parum agnitionis acceperit: tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Aegypti. Omnis enim anima cum ad supplementum aetatis venerit, et velut naturalis lex coeperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiae vel irae fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiae, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Psal. 24.. Quia ergo hi primi animae motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Aegyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquae vitae conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Aegyptiorum delentur, nisi post haec omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Israeliticae plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum. . etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebraeis quies futura esset, Aegyptiis acerba orbitate clamantibus. . etc. AUG., quaest. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis. .
Copyright information for VulgGlossa