‏ Exodus 21

etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quae ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: caetera ad populum dicuntur. etc. AUG., quaest. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse praeceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in aenigmate videtur. ISID. In sex aetatibus hujus saeculi servientes, septimo die, id est aeterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris, quos praetulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in aeternum. . etc. AUG., quaest. 78 in Exod. etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata. . etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quaest. 79 in Exod. etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit. . etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam poenitentiae et impensam promissae emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis praedicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat. . ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem laeserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per poenitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, aeterna morte reus erit. AUG., quaest. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus praedita. ORIG., hom. 10 in Exod. etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniae percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quae autem sequuntur, operae pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque haec facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animae nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Et Matth. 13: Et Rom. 10: Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quaestionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: etc. Et ibidem: Qui ergo istis in quaestionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem praegnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier praegnans dicitur anima, quae nuper concepit verbum Dei; unde: Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandae sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quae in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quae concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Haec ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Unde videtur ostendi quod quaedam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quaedam peccata esse ad mortem, quaedam non I Joan. 5.. Quae autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitae aliae quinque, et super duas duae Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animae praebuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animae discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quae nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui laesit, instruat et reparet animae quae perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animae quae suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animae laesit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui praeest Ecclesiae, id est intellectus. Si dentem laesit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animae transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Psal. 3.. Et alibi: Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur laedi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animae, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennae tradidit animam. Per singula haec ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiae excidatur, ut caeteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiae, inter caetera praecipit, I Tim. 3.: ne percutiens praegnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: etc. . etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturae sacrae arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur. . .