Exodus 22
etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judaeus quilibet intelligitur, quem si quis Judaeus vendiderit, poenae legis subjacebit, quae continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum poenitentiam agat. etc. AUG., quaest. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur. . , etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis praeparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes laedamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre coeperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam poenitentiam gerat, et quod per inertiam laesit, studiose restituat. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit. . etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro aeterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in praesentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Et alibi, II Cor. 12: Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo praesente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: . etc. RAB. Sensus sententiae historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis aedificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectae fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere. Qui praestigiis magicae artis et diabolicis figmentis agunt, haereticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur . RAB. Dilectionem proximi per misericordiae compassionem commendat, ne furoris aut avaritiae stimulo commoti, jus naturae negligamus. Sed quae volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quae nolumus fieri, non faciamus. RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quae in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet praesentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant. . etc. RAB. Praedicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. . etc. AUG., quaest, 86 in Exod. Quaeritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriae obsequiis honorari. etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus. . .