Exodus 25
. etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinae gratiae tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonae actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et coepta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda. etc. ID., ibid. Cuncta quae sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spirituales filii Israel, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur. . etc. ID., ibid. Haec offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad praeclaram multitudinem sanctarum animarum recepit. etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. BED. Vasa tabernaculi, singulae personae angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri praecipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. ID. Quaeritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicae charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcae longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus. . etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., etc. BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quae ad futurae vitae gloriam pertinent expresserunt. . ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit saeculorum. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensurae cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus. etc. ID. Propter societatem angelicae pacis, quae minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari plurali autem dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur. . etc., ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summae veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum. etc., et BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur. . etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum coelorum. ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant. . ID., ibid. Varia vasa quae fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Luc. 12.? etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura praedicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quae quasi per gustum notitiam praestent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum praebet. Qui ergo per doctrinam sapientiae ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per praecones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit. etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphaerulae ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus praedicando et faciendo ostendit. ID., ibid. Scilicet praedicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quae animabus sanctis, id est, floribus vernat aeternis. etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt. ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiae in corde conservat, quae non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animae, in coelesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum praemia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphaerulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Israel, qui omnes suo tempore verbo vitae inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuae lucis videre desiderant. etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt. etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphaerulae simul et lilia, etc., usque ad unde: ID., ibid. Scyphi, sphaerulae et lilia sub duobus calamis sunt, etc., ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: etc. ID. Lucernae septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hae super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiae et intellectus Isai. 11.. etc. ID., ibid. Lucernae candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; poenitentibus medelam indulgentiae conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quae emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: etc. etc. ID., ibid. Sunt quaedam in Scripturis praecepta, etc., usque ad et alibi: ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis poenae decidunt. ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinae ostendit.