‏ Exodus 28

etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiae magistros. ID. etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernae ultionis absumuntur. ID., ibid. Vestes sanctae Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem. . ID., ibid. Quomodo haec singula facta sint, etc., usque ad praeclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit. . BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., in suo habitu coccum demonstrans. ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitae invisibilis praemia requirimus. ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus. etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis. . etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi. Quia sacerdos diligenter omni hora praecedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitae a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimae latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quae sequantur proponat. ID., ibid. Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda. GREG., Past., part. 2, cap. 2, tom. 3. Praecipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti. . etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare. ID., ibid. Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernae vocationis Dei. ID., ibid. Haec positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest. . ID. Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat. . etc. ID. Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur. ID., ibid. Superhumerale consummationem bonorum operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonae actionis uncinis contineat. ID. Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem. . etc. ID., ibid. Vittae hyacinthinae quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturae sunt desiderii coelestis, quae annulis aureis innexae superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriae in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo praesentis ecclesiae servire studemus. etc. Nomina filiorum Israel Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Israel: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio praedicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis praesentet aspectibus. etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. etc. AUG., Quaest. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super . etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur: etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam praedicandi coelestia praebet: hoc quod non solum in vitae cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine coeperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Act. 1., recte subjungitur: Exod. 28.. etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere. etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. Cum rector se ad loquendum praeparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis. BEDA, ut supra. Deorsum ad pedes tunicae fiunt, etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt. ID. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: Psal. 64.. ID. Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum. . etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament. BED., ubi supra. Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus praedicaretur. etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere. Ligatur lamina, quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe coelestium praemiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur. Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quae obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Israel: cum pro fructibus dignae poenitentiae, id est eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae faciunt poenitentes, a reatu scelerum absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, praedicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est praeditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant. ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: etc. BED., ibid. Qualiter haec facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. etc. ID., ibid. Tiara quae cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et caetera indumenta, cum dicitur: etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur. etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quae eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: etc. ID. Feminalia quae ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara. . .
Copyright information for VulgGlossa