Exodus 29
etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitae; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiae vel, non a se, sed a dono gratiae se credat habere. BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quae facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae, Deo donante, acquirimus. etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: I Tim. 3.. . etc. ID. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: Joan. 4.. . etc. AUG., quaest. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse. etc. AUG., quaest. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum. . AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit. . GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet. . AUG., quaest. 129. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: Jac. 2.. . .