Exodus 31
. etc., qui interpretatur q. d. Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit. AUG., quaest. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quae pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiae et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus. . qui interpretatur tanquam nomine dicat, Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur Patris personam: Beseleel quoque, qui significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur. . etc. Frustra gloriantur Judaei de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futurae, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in praesenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum. . AUG., quaest. 140. Cum multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Mosi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii; quia caetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet Matth. 22..