‏ Exodus 32

etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Aegypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et daemonibus quot vitiis servit. etc. AUG., quaest. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia praecipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerare jubeantur. . etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus. . AUG., quaest. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quae Deum latere non poterat. . etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Aedificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinae. . etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum saepe subveniunt filiis. AUG. Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicut est illud: Aestimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est. . ID., quaest. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit. ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Tradunt Hebraei quod filii Israel bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri praeferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur. . etc. AUG., quaest. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit. etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat. . etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat. etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istae locutiones interponuntur. . etc. AUG., quaest. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet. . AUG. quaest. 148. Quaeritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: etc. Rom. 11..
Copyright information for VulgGlossa