‏ Exodus 33

etc. AUG., quaest. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. etc. ID., quaest. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini. AUG., quaest. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem. . RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque moestissimum. Quod enim majus alicui praestari potest beneficium, quam Dei gratiam habere praesentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque praesentia. . etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, praecipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum. etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebraeus populus de Aegyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litterae. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulae ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: etc. Et alibi: etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in coelo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quae ipse est. etc. AUG., quaest. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant. . etc. AUG., quaest. 153. etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus an vere sit ita. . AUG., quaest. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. AUG., quaest. 154. autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Praedestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis praecedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. etc. AUG., quaest. 154. Post misericordiae suae commendationem, etc., usque ad huic vitae moriendum est. etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur. inquit, etc. AUG., quaest. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quae Domino praedicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judaeis ad gentes, de haereticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. AUG., ubi supra. etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: etc. .
Copyright information for VulgGlossa