‏ Exodus 7

etc. AUG. Quaest. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam non dictum est, Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Et alibi: Et alibi: etc. Essentialiter sicut hic: quod volens Paulus discernere ait: Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quaest. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. id est, quam durum sit demonstrabo. . etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quae octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per praedicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctae Trinitatis praedicabant. Vers. 9 . etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., etc. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis. etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, daemones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranae ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Aegyptiorum, dicuntur similia. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius caeteris animalibus. etc. AUG. Quaest. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: . etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post haec nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quaestionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quaestionum vinculis constringendus, et ita introeundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum saepius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Poenitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Aegypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagae in Aegypto corporaliter gestae sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Aegyptus enim saeculi forma est. . etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhaeserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebraeorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquae Aegypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in poenas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Matth. 23.. . etc. RAB. Primum praeceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii praeter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum praeceptum primae plagae: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia et haec quidem commutatio fit in corde impiorum. etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate poenarum agnoscant suum errorem. . AUG. Quaest. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Aegyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. . etc. Quia gentilitas confusa de meditatione saecularis philosophiae, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quaerens haustum sapientiae, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7.. .
Copyright information for VulgGlossa