‏ Genesis 13

etc. HIERON. in Q. Hebr. De Aegypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae auri et argenti, si autem Aegyptiae sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, sed, secundum Hebraeum, De Aegypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Aegypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai. . etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quae prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, Hai, vel bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino aedificavit, quia sancti a mundi principe et saeculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum praesentis vitae considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad coelestem Hierusalem, feliciter tendunt. . etc. etc. Nos quoque nihil concordiae et charitati praeponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abrae controversiam significat inter pastores catholicos et subversores haereticos. Unde et Lot haeresiarchas significat, qui interpretatur; et circa Jordanem, id est regionem sibi elegit. Pastores ejus, haereticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abrae catholicos doctores significant, qui haereticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: et hoc inter gentes Chananaei et Pheresaei, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et haereticos, quorum sit regnum coelorum, solet esse contentio. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judaei. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc. . etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Haec enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Aegyptus Nilo. . Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum. etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinae promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, pro ponitur, ideo fit quia Palaestina mare habet ab occidente. etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, haec praecipue dabatur quae videbatur. Unde et addidit: etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Israel semen Abrae secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Christo promittitur haereditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Et psalmo LXXI: . Civitas est in tribu Juda, quae et Cariatharbe dicitur, id est, CHARIAT enim Hebraice Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Copyright information for VulgGlossa