‏ Genesis 15

etc., Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet. HIERON. in Q. Hebr. etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam. . etc. Superius dixit: quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellae fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: etc., id est, copiosa erit gens Judaeorum, sed arida et infecunda. . etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. etc. Quia ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit. . etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunae cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctae discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant. etc. AUG. in Quaest. Hebr. Tractanda est ista quaestio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem. etc. ISID. Populus Israel in Aegypto serviturus prophetatur: non quod Aegyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahae promittuntur. etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Aegypto dura servitute afflictus est. . etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt. . .
Copyright information for VulgGlossa