Genesis 17
etc. In Hebraeo quod non testamentum, sed foedus, sive pactum significat. . HIERON. Dicunt Hebraei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, litteram Abrahae, et Sarae addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est postea dictus est Abraham, quod est nam in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Graecos et nos littera videatur addita, littera addita dicatur: idioma enim Hebraeae linguae consuevit scribere et legere: sicut econtrario, pronuntiare et scribere. . . etc. STRAB. Tribus de causis hoc praecipitur Abrahae. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus praevaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a caeteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret. RAB. STRAR. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quae in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendae sunt, id est obturandae, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio. ALCUIN. in Gen., tom. 1 Ideo autem Abrahae circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim praevaricatores generaverunt ad mortem. Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi praecepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, Abraham, . etc. ISID. Quaeritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur. etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiae, non naturae, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismael, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Sarae filius promittitur in typo Ecclesiae, non quando Ismael, qui typus Judaeorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum scriptum fuisse, et postea additum esse alterum Et quia apud Graecos significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebraeum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per Sublata ergo addita est littera, quae pro legitur, et vocata est . Antea enim dicebatur quia quasi unius familiae mater: postea absolute omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius fuisse vocatam, et postea cum lepra dicatur , quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebraeo penitus est diversa. Scribitur enim per et et et quod a tribus superioribus, id est, et quibus scribitur manifeste distat. . HIERON. Post paulum sequitur: qui risus interpretatur de risu Abrahae, non de risu Sarae. Postquam enim ex risu Abrahae vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas. . etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. quia aeternae vitae possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum coeli semper possidebit. etc. Ismael populum Judaeorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judaeorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum. etc. Glossa Graeca. Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, praebuerat. etc. Non intendebat Deus ut tantum praeputium carnis Abrahae et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, aeterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Et alibi, Rom. 2: Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, praeputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: incircumcisis auribus verba sapientiae et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem praeputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio praeputii servatur in carne. Qui autem non obscoenis desideriis, vel sensibus haereticis, et blasphemis assertionibus, moechatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiae odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra praescriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quaeri solet quomodo feminae salvabantur, quae non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: . .