Genesis 22
etc. AUG., Quaest. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Alibi enim scriptum est Deut. 13: Vires enim dilectionis suae homo ignorat, nisi experimento cognoscat. etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebraei hunc montem esse in quo postea templum aedificatum est in area ornae Jebusaei. Unde 2, Par. 3: qui idcirco interpretatur et quia ibi est id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat. etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judaeorum significat, quae portabat omnia sacramenta et nesciebat. HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres aetates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate sacrificium completum est Christi. etc. ISID. ubi supra. Audi Apostolum: hoc est, ut hoc est, Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit praedicatum, hoc est, hoc est, Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judaei sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3: etc. ALC. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11: ISID. ubi supra. Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: Gen. 2; et completa est sexta aetate saeculi. Senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae [Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat. . etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus haeret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornibus ergo haerens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinae: spinae iniquae, quae Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt. . etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, praesertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet. ALC. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. etc. HIER. in Quaest. Hebr. Aquila vel posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur. etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet. . HIER. ubi supra. De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia. . .