Genesis 24
etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum coeli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahae esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est. . GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananaeorum uxor prohibetur, quia Christo nullae reproborum animae conjunguntur. De cognatione uxor duci praecipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione et praescientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum praedicationis faciunt, cujusque animae quasi conjungendae unigenito Filio provisores fiunt. . etc. HIER. in Quaest. Hebr. Tradunt Hebraei quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant. etc. GREG. Quia his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quae narrant. GREG. Juxta fontem stetit, et ex praefixa sententia, quae esset eligenda proposuit, quia sancti praedicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. . etc. AUG., Q. in Gen. Quaerendum est quid differant illicitae augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Humilia saecularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meae inclinem. . etc. GREG. Allegorice. Omnis praedicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio praedicatorum ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum, quem audit, confitetur, praedicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quae a bono opere procedit. Vel aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim praedicavit quod audivit, et dicendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia praedicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura praedicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicatur. Rom. 1: Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: et Ephes. 5: . etc. HIER. , quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: vero , qui Latine, sed corrupte, dicitur, uncia. GREG. Quia praedicato: auditum Ecclesiae per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillae decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala nulla agantur. . Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit praedicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: A priore populo naturae legem se Ecclesia novisse monstravit, et praedicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundae Corinth. sexto: quasi suscipiendae doctrinae locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate. . etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam praedicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt. . Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant aeterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant. . etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quae supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat. . etc. HIERON. In Hebraeo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judaei alicubi positum ubi adolescentulam et non virginem sonet. . etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahae accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiae ornatur; a puero Abrahae suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera. . Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur. . etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quae ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiae spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non praedicarent. etc. Festinus puer ad dominum redit, quia praedicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi praebent. etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. etc. PATERIUS ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judaeorum. etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebraeo legitur: ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis praebens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiae exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant. etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quae se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quae prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? etc. HIERON. Alia editio, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciae illius velantur. . etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suae introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogae, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quae cognatione, id est praedestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiae Christus tristitiam ex perditione Synagogae detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Isaac quoque Rebecca vero dicitur: risus vero ex laetitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit coelestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: ut prospera laetificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.