Genesis 27
etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judaeorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia haec formam gerit Spiritus sancti, quae quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Haedi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animae. Stola Esau est fides, id est Scripturae Hebraeorum quae illis primo datae sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatae brachiis ejus, peccata utriusque populi, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judaeus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in coelis; sed: etc., quae pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem praescientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judaeorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed praesciens populum gentium multo meliorem futurum, per praescientiae suae gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judaei in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judaeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quae pro benedictione suscipienda gessit. . etc. Allegorice. Per duos haedos confessionem peccatorum gentilis populi et poenitentiam possumus accipere. Haedi optimi, quia confessio peccatorum et poenitentia valde est Deo acceptabilis. Unde Luc. 15: etc. Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judaeos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. 16: etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex. . etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quae de haedis praeparantur Isaac, intelligimus poenitentiae opera, etc., usque ad peccata praeterita ante oculos mentis saepe producit. etc. HIER. In hoc loco tradunt Hebraei primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur. . HIPPOLYT. Quaerit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Haec est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore coeli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terrae, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, haec est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judaeis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur. . etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activae vitae opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quae ab amore saeculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem coelestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student. . etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quae major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quae ventura erant praevidit, et qui praesens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judaei, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret praevidebat, sed quod praesens assisteret nesciebat. Sic Judaeorum populus prophetiae mysteria accepit, sed caecos oculos in contemplatione tenuit, quia praesentem non vidit, de quo multa in futuro praevidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activae vitae opera pinguescit. Sequitur: etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur. etc. ISID. Haec est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. . etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: Et alibi: . Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Haec est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus secundae benedictionis prophetia est. id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, id est, populo Christiano. cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. etc. Ut quaedam mentis alienatio sequeretur, quae exstasis dicitur, quae in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Gen. 2, quod est etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiae benedictionem minori destinatam, ait, . etc. HIER. Jacob interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit. . etc. Quia Idumaei tributarii fuerunt Israel, qui Jacob vocatur. , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumaei ne essent sub Juda. etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt haec nuntiata Rebeccae? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judaeorum, per spiritum consilii praeceptum est apostolis ut, relicta Judaea, transirent ad gentes. etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse. etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Ex quo patet quod Esau praedictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. etc. Ut induceret eum ad dandum locum irae et recedendum ad tempus. Sequitur: etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem. . .