‏ Genesis 29

etc. etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitae. Pastores autem sunt praelati Ecclesiae, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos praedestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis. . AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quaeri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset. . etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiae et Synagogae interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quae oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quae tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit. . Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, praesentis vitae tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. etc. Quomodo hoc dictum sit quaerendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiae carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duae sunt ergo uxores Jacob liberae, ambae enim filiae remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia Act. 8 ISID. Duae liberae uxores Jacob, quia duae vitae nobis in corpore Jesu Christi praedicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur. . etc. ID., ibid. Major appellatur quae tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quae studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen. . .
Copyright information for VulgGlossa