Genesis 35
. etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. etc. AUG. Quaeritur quale inaures, quae ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. . etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, antea esse vocatam. . etc. AUG. Quaeritur cum semel dictum sit, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit. HIERON. etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo praedicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur. Moraliter. Haec promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur. . etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare. . HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim et propter panem qui de coelo descendit. . etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Matth. 27. HIERON. Siquidem moriebatur, In Hebraeo similitudo nominis resonat, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Unde errant qui putant Benjamin interpretari: dextera enim dicitur et finitur in dies vero appellatur et terminatur in . etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebraei, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur. etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: etc. etc. AUG. Quaeritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur. . HIERON. Pro in LXX habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahae dicta est. etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum. . .