Genesis 36
. STRAB Quaeri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore praereptae benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant. . etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horraeorum, qui interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horraeis terram eorum haereditaverunt. etc. STRAB. Id est qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumaei habitaverunt pro illis. . etc. HIER. Haec est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horraeorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumaeorum ex his vocabula imposita. . etc. STRAB. Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas. etc. HIERON. Varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur. . De praecedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt. . Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismael, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebraei asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est. . .