‏ Genesis 38

etc. AUG., Q. in Gen. Quaeritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Aegyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. etc. Hic, sicut caeteri patriarchae, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur Odollamites, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhaesit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananaei, quia ei danda erat terra quod interpretatur Chanaan. Haec ergo Synagoga primo adhaesit Christo, quando Petrus et Andreas, et caeteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine haec completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quae idem significat quod Sue. . etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti praefuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur quibus scilicet non prosunt. . etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. etc. De Juda regia tribus processit, quae diu praefuit Judaicae plebi, quam significat Thamar, quae interpretatur quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit. . STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Thamar habitum mutat: nam et interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Haec poenitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. sed in occulto, ubi conceptio sanctae ubertatis fit. etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. HIERON. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in Non est igitur nomen loci, et est sensus, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur. . Mittitur promissus haedus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judae non justitiae cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit. . ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahae semen, sed prolatis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quae accusatur a Judaeis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis. etc. HIERON. etc. In Hebraeo habetur: non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios. etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo praecessit, significavit quod Israel in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent . etc. HIERON. Pro Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisaei, id est dicebantur. Zara interpretatur Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis. .
Copyright information for VulgGlossa