‏ Genesis 41

etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahae dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia. etc. HIERON. Q. Hebr. Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosae ad videndum, etc., usque ad Graecam copulaverunt. . etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem praeteritorum se intulit in spem futurorum. . etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiae famem in novissimo tempore. . etc. Hoc tempore gratiae videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinae divinitus sibi collatae libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus. etc. Notandum Aegyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, coelestia non curant: sed veri Israelitae decimas dant, quia coelestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant. ISID. Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat. . etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum. . etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et praeco praeconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum coelestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: et accepit potestatem praedicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Habebit et alium praeconem, quia veniet in tuba angeli. etc. Joseph de carcere eductus, super Aegyptum constituitur; et Christus resurgens accepit . etc. HIER. in Quaest. Hebr. Pro quo Aquila transtulit: Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer. . etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. etc. AUG., ubi supra. Quaeri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum. . etc. HIERON. Observa propter quaestionem quae post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et Ephraim. . etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Aegyptus: nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur sive sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. .
Copyright information for VulgGlossa