‏ Genesis 42

etc. ISID. in Gen., tom. 5 Est frumentum in Aegypto: dicit et Deus Pater, Osee 11: Descendunt decem provectiores, id est Judaei, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebraei a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia. . AUG. Quaest. in Gen. Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur . etc. Aug., ibid. Quid est quod cum inter se poenitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant. . etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judaei conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiae non deseritur nitor eloquentiae. . etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quaerit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit. . etc. STRAB. Ruben ait: etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens: impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi. etc. AUG. Quaeritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquatur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.
Copyright information for VulgGlossa