Genesis 45
. etc. AUG. Quaest. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad . etc. HIERON. In Hebraeo habetur . Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur. . etc. Haec verba Pharaonis quae ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judaeorum. Magna enim devotio est Ecclesiae gentium quod Israeliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit. . etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui praedicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Praecellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii praedicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judaeorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur quia praecedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam aetate suscipiat ultimo tempore populum Judaeorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiae, et imponat manum super oculos ejus, et caecitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: . .