‏ Genesis 49

ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terrae promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quae in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiae fundamenta sunt jacienda. . etc. HIERON., Quaest. in Gen. et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti. . etc. HIERON., ubi supra. LXX: etc., usque ad . etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda vel interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Quod vero addit, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: etc. Tandiu enim ex semine Judae reges apud Judaeos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judaeorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judaeorum. etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Nos enim Christus in sanguine uvae mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem. etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica praecepta clariora sunt quam legis mandata. id est doctrina legis, quae carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed Ecclesiae doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: qui bene dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi. etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos saeculi solidata exspectat naufragium Judaeorum et procellas haereticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinae, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi saepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: etc. Sidon, et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: HIERON. Quaest. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quaerere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitae patriam tendit. . etc. ISID. in Gen., tom. 5 Alii per haec verba putant praedici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. HIERON., ubi supra. Samson judex Israel de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium. . HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. ISID. Christus ante et retro praeliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum. . HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. etc. ISID. Apostoli enim et praedicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta saeculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est praedicant doctrinam Salvatoris. etc. HIERON., ubi supra. etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Israel. . etc. HIERON., ibid. Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia etc. Quaeritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria coelestia praemia largitur. Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus aequale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Joel. 2: . etc. STRAB. Quaerendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quaestio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. 12: etc.
Copyright information for VulgGlossa