‏ Genesis 50

STRAB. Qui numerus poenitentiae et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturae, quos memorat Scriptura, forte poenitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui poenitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies laetitiae fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: majore enim auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur posuerunt, quamvis non ignorarent quod in Hebraeo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebraei significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebraeo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quae tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus praesentis vitae. Hinc ergo dicitur: qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quae est triplicis naturae, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quae carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quae irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis. . etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: quaeritur quomodo verum sit, cum haec verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur. . etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Praetergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncae. Unde quaeri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiae causa factum est hoc. In loco enim quae area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur. . AUG., in Gen., tom. 3 Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse, etc., usque ad quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur. . etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Aegypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitae annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad aeternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire. STRAB. Felix est anima quae, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitae reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinae contemplationis, cujus adoptio perfecta est laetitia; unde psal. 15:
Copyright information for VulgGlossa