‏ Isaiah 17

ID. Damascus metropolis Syriae, etc., usque ad sed quia non egerunt poenitentiam captivati sunt. Myrica, quae est arbor infructuosa, nascens in desertis, et saxosis locis, quasi diceret: Omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari. Ut peccatum non regnet in ea, quae prius sanguinem diligebat. Ironice, pro ignominia, etc., usque ad ambo ergo captivati ignominiose. ID. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quae est regio ultra Aegyptum. ID. Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet. De gentibus dicitur: Matth. 9.. Illi vero pauperes, messis reliquias quae per apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litterae veritate. Raphaim enim gigantes sonat. ID. Percusso populo Judaeorum, oliva quae sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Pauli et Barnabae. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judae proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam praedicatores utriusque Testamenti. Quasi diceret: Dominus esuriens, vix paucas, etc., usque ad sicut legitur in Paralipomen., et idola abjecerunt. . Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum. ID. Amorrhaeorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Israel, relictis aratris fugerunt Amorrhaei, sic modo decem tribus venientibus Assyriis. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Matth. 15.. Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiae contra Christum. ID. Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet. Propheta ex persona Israel, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.
Copyright information for VulgGlossa