Isaiah 19
etc. ID. Sciendum multa quae hic dicuntur ad Aegyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quae non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quaerere. etc. ID. Aegyptus, tenebrae vel moeror, etc., usque ad et corda sapientium Aegypti pavore tabuerunt. Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a daemonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt. ID. Unde in Evangelio: etc., Matth. 10.. etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Aegypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant praecipitatum esse. Multis dominis Aegyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldaei crudeliores, Romani potentiores. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desaeviant. Veniente ergo captivitate per Chaldaeos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli. . Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. HIER. Humilis mandati; omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Haec dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suae gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia saeculari. . ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem. HAYMO. in Isa. Pro eo quod Hieronymus debuit transferre, etc., usque ad alii prae lascivia quid faciant, nesciunt. Quas amat Aegyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat. Scientia Scripturarum lex, et prophetae; Evangelia erunt Aegypto in festivitatem cum se cognoverit, vel in timorem cum se mendacia habuisse intellexerit. Alii in festivitatem, etc., usque ad promittendo auxilium eis. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Quaeritur cur non lingua Hebraea, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur. ID. Hoc non intelligens Onias sacerdos, etc., usque ad et eos usque hodie linguam propriam tenuisse. Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica, quae est usque ad terminos terrae, unde: Psal. 18.. Vel titulus juxta terminum fidei, operatio bona, quae quantum et fides extendi debet, vel imitatio passionis Christi. Cum evangelica doctrina creverit, et persecutio ingruerit, tunc qui crediderint, clamabunt ad Deum patrem. . Ante adventum Domini, singulae nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. ID. Non vicissim ab Assyriis Aegyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis. . Hae regiones prae omnibus aliis monarchis abundaverant, et ideo benedici meruerunt.