Isaiah 22
Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. LXX: Sion, id est speculae, scilicet Ecclesiae. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia saecularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiae contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa? Doctrina haereticorum plena est multiloquio et clamore. HIER. Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad haereticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post praelium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post poenas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat. etc. Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt. In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus. . ID. LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Isa. 63. Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam, ascensus eorum, id est superbia haereticorum, sumpsit pharetram, Ecclesiae firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit. . Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat. Juxta templum erat domus quam aedificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multae; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim caementi et lapidum ut aiunt eruginat ferrum. Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quae ab hostibus capi poterat, superior quae non poterat. . ID. Non puteum qui aquam vitalem habet et aeternam, sed lacus contritos qui continere non valent aquam. Scilicet et Novum et Vetus Testamentum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores putant et majora continere mysteria quam Vetus Testamentum. Quotidie provocat Dominus haereticos ad poenitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Jerem. 34.. . ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quae hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiae. HIER. Convertere nunc, etc., usque ad unde ei Dominus haec mala minatur Ac si diceret: Cur tibi vis aedificare domum? etc., usque ad quam sepulcrum et memoria appellandum. . Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in lamina auri in qua scriptum erat nomen Dei, tribulatione et angustia coronaberis. Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini, quam in fronte portabat sacerdos semel in anno. Sicut sphaera in loco declivi et spacioso stare non potet, sic populus tuus in orbis terminos dispergetur. . Per Sobnam superbum, etc., id est patris Domini. . Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriae, id est intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero. Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis. Unde: Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in caeremoniis clausit, nemo aperiet. . Unde in Evangelio: Hodie quoque ad verbum sapientiae ejus pendent. Quae dicuntur, etc., usque ad Judaei convertentur ad fidem.