‏ Isaiah 23

Tyrus nobilissima civitas Chananaeorum, etc., usque ad hanc miseriam praedicit Isaias: etc. In Graeco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et laetitiae vertetur in lacrymas. . HIER. Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt. etc. Sic construitur: semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananaeorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Aegyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Aegyptiis commutabat. Saeculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns eos a venatoribus Christi capi, qui a daemonibus fuerunt capti, dicit contrariae fortitudini venatorum quam significat Sidon: Erubesce, Sidon. Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est. etc. Tum de omnibus vitiis, tum de haeresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit. Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate. etc. Quasi diceret: Haec ideo praecipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem. etc. ID. Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis. etc. Non Dominus ignominiae auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi. Babyloniorum. Psal. 136.. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur. Scilicet Aegyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Aegypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananaea exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Saepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldaei et Assyrii; postea populus Graecorum et Romanorum fortior fuit. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quae erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum. etc. Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat poenitentiam, ut, tempore poenitentiae expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Quae ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et praeterita commemorare, sic et Tyrus reversa. Quae de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant. etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicae naturam: si laetum invenerit, laetiorem facit; si tristem, tristiorem reddit. . Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt.
Copyright information for VulgGlossa