Isaiah 24
etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Aegyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exaequo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitae; mali simul sustinebunt tormenta gehennae sine acceptione personae. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago coelestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem. . Sicut in principio benedixit Deus omni creaturae, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terrae: et qui in ea peccant, obliti conditionis suae contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem coelestis. ID. In consummatione, mundi praeteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Luc. 6.. etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animae fortitudo mollescat. . Mundus in quo omnia vana, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quae Graece a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quae ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus saeculi, in die judicii clamor doloris erit. . Jerusalem, quae est ut aiunt umbilicus terrae. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in aere sedebit, in nube veniet. etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennae. Equorum similitudine, laetitiae gestientes magnitudinem. . In Hebraeo, Alae autem vel fines terrae, prophetae sunt et apostoli, qui de terrenis ad coelestia volant, et quibusdam praeceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: a prophetis et apostolis modo impletum ID. Nec potest plene enarrare praemia bonorum, nec poenas malorum, quae praevidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Possunt haec tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi. etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Principes saeculi, terrena opera. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia. ID. Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi I Cor. 7., et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea. etc. Quasi diceret: Fenestrae coeli apertae sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praetereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam coeli, ut non solum terrena, sed coelestia judicet. ID. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. HIER. Ephes. 6.; unde in Daniel: Dan. 10. ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Matth. 13.. Quod autem aeternum est omni fine caret, et sicut gaudium aeternum, ita et supplicium. Unde: Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.