Isaiah 30
ID. Post prophetiam contra Ariel et caetera, etc., usque ad fugerunt in Aegyptum: et hoc est: Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Aegypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes. . ID. Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quae remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem. ID. Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareae et alii duces traduxerunt reliquias in Aegyptum contra praeceptum Domini; vel, ipsa Aegyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt. . ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebraeos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt. . ID. Haeretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem coenosam et parvulam aquam sitientibus praebere. Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio. . ID. Judaei referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia. . Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quae non fallit. ID. Idola scilicet quae ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiae quod significat argentum et in ratione sapientiae quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis. ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Quidam haec hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judaea completa, contendunt. Isaac hordeum sevit, etc., et per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum. In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in aeternum. ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguae in Babylone confusae, et super quos cecidit turris in Siloe. Cum praemium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Matth. 13.. Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: non in nominibus, sed in nomine quod est Deus. HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus irae Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, haec perdet Dominus in die judicii, vel in praedicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent. Post poenam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Israel, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Aegyptios submersos, cum laetitia dixerunt: etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum laetitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium. Praeceptum est filiis Israel, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversae similiter. . In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.