Isaiah 32
HIER. Finita prophetia de his qui in Aegyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo. . ID. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut poeniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judaeae. Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur. Unde: II Cor. 6.; et alibi: Isa. 61.. Id est praedicationem Christi. Qui enim impoenitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere praedicationem Domini. . . ID. Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quae ibi longo tempore habitaverunt. Spiritus sanctus, praedicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Israel, et Israel reputabitur in gentes. . Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio. ID. Jam in mansionibus coeli confidenter habitat, unde: Joan. 14.; vel, in Ecclesiis quae in Domino fiducialiter sperant. quasi diceret: Cum populus Christianus in pulchritudine pacis sederit, tunc ira Dei in saltum saeviet. ID. In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judaeis quam de gentibus populo congregato.